- ADYTUM
- ADYTUMtempli apud Gentiles locus, quem adire non licet: τὸ ἀπ´χρυφον μέρος τȏυ ἱεροῦ. Item Βέτης seu Βαίτης Graecis. Caesar de Bello Civ. l. 3. c. 105. Pergami in occultis et remotis templi, quo praeter Sacerdotes adire fas non est, quae Graece ἄδυτα appellant. Ubi Rhellicanus interpres, Graeca vox ἄδυτον, secretum et penetrale sacrum dicitur. Iul. Firmicus, l. de errore porfanar. religion. in Adytis habent idolum Osiridis sepultum. Hinc oracula reddebantur, Senec. Tbyeste Actu 4. sc. 1.Responsa dantur certa, dum ingenti sonôLaxantur adyto fata.Ad imitationem Sancti Sanctorum in Templo Salomonico, a simia Dei Satana, excogitatum. Diversum tamen videtur a Penetrali, de quo infra, ubi honoratiorum cadavera recondi, et pretiosissima quaeque abdi solebant, ut metus praesentis Numinis sacrilegos deterreret: Item a Delubro, ubi sacrificaturi sese abluebant. Isidor. l. 15. c. 4. et somnia captabantur. Virg. Aeneid. l. 8. etc. Vide Dempster. ad Rosin. l. 2. Antiqq. Roman. c. 2. et Salmas. ad Solin. p. 1212. ubi Adyta huiusmodi plerumque subterranea fuisse addit: ut et infra in voce Crypta. Neque vero secretior aedissolum pagancae, sed et Templi apud Christianos pars, solis sactorum Ministris pervia, sic dictaest, recentioribus Graecis βῆμα. Leo Ostiensis Chron. Casinensi l. 3. c. 31. Fecit et cancellos ex aere ante altare, inter Chorum et Adytum, hinc inde statuendos, apud Car. du Fresne Glossar. Vide infra Bema.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.